- AURELII
- AURELIIquamquam plebeii, a Sabinis Romam venerunt; de quibus Festus: Aureliam Familiam ex Sabinis oriundam a Sole dictam putant, quod ei publice a Populo Romano datus sit locus, in quo facra faceret Soli. Haec gens cognomina Cottae, Orestis et Scauti tulit, quae consularis, censotia et triumphalis fuit. Nic. Lloydius. Idem nomen varii Imperatores sibi ascivêre. Plerique enim novi homines, qui ad Imperium conscenderunt, nomina et praenomina nobilium Romanorum libenter et licenter assumpsêre; atque inter hos non pauci Aurelii inprimis nomen amplexi sunt. Sic Claudius II. secundum quosdam Aurelius Claudius dictus est: Sic Aurelius Carus, Aurelius Carinus, Aurelius Numerianus, Aurelius Diocletinaus, Aurelius Maximianus. Imo in mediis illis Imperatoribus plures Aurelios et Valerios reperias appellatos, quam aliô quôvis nomine: sed et utrumque aliquando nomen iunctum, Aurelii Valerii. Salmas. ad Vopisc. in Probo, c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.